Christus Natus Est Nobis
LA

Christus Natus Est Nobis 歌詞

ジャンルGospel / Religious
時間3:32
原文言語LA
閲覧数6.3K
Aa表示設定
文字サイズ 18

原文歌詞

LA
翻訳はまだありません。原文を表示しています。
Christus natus est nobis Venite adoremus Venite, exultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro praeoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubilemus ei Christus natus est nobis Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos quoniam non repellet Dominus plebem suam quia in manu eius sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit Venite adoremus Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud et aridam fundaverunt manus eius venite, adoremus, et procidamus ante Deum ploremus coram Domino, qui fecit nos quia ipse est Dominus Deus noster nos autem populus eius, et oves pascuae eius Christus natus est nobis Hodie, si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea Venite adoremus Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi: Semper hi errant corde ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea Si introibunt in requiem meam Christus natus est nobis Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto Sicut erat in principio, et nunc, et semper et in saecula saeculorum. Amen Christus natus est nobis

Músicas Católicas の他の曲

Músicas Católicas →

関連歌詞