Ad Mortem Festinamus
이탈리아어

Ad Mortem Festinamus 가사

장르Heavy Metal
길이5:43
원문 언어이탈리아어
조회수1.3K
Aa읽기 설정
글자 크기 18

원문 가사

IT
번역이 아직 없습니다. 원문 가사를 표시합니다.
Ad mortem festinamus peccare desistamus. Scribere proposui de contemptu mundano ut degentes seculi non mulcentur in vano. Iam est hora surgere a sompno mortis pravo. Vita brevis breviter in brevi finietur mors venit velociter quae neminem veretur. Omnia mors perimit et nulli miseretur. Ni conversus fueris et sicut puer factus et vitam mutaveris in meliores actus intrare non poteris regnum Dei beatus. Tuba cum sonuerit dies erit extrema et iudex advenerit vocabit sempiterna electos in patria prescitos ad inferna. Quam felices fuerint qui cum Christo regnabunt facie ad faciem sic eum adspectabunt Sanctus Dominus Sabaoth conclamabunt. Et quam tristes fuerint qui eterne peribunt pene non deficient nec propter has obibunt. Heu heu miseri numquam inde exibunt. Cuncti reges seculi et in mundo magnates advertant et clerici omnesque potestates fiant velut parvuli dimitant vanitates. Heu fratres karissimi si digne contemplemus passionem Domini amara et si flemus ut pupillam oculi servabit ne peccemus. Alma Virgo virginum in celis coronata apud tuum filium sis nobis advocata Et post hoc exilium occurens mediata. Vila cadaver eris cur non peccare vereris. Cur intumescere quearis. Ut quid peccuniam quearis. Quid vestes pomposas geris. Ut quid honores quearis. Cur non paenitens confiteris. Contra proximum non laeteris.

Lamia의 다른 곡

Lamia →

관련 가사