Recordare
Français

Recordare şarkı sözleri

TürMetal
Süre4:42
Orijinal dilFrançais
Görüntülenme561
AaOkuma ayarları
Metin boyutu 18

Orijinal sözler

FR
Translation not available yet. Showing the original lyrics.
Recordare Recordare, Jesu pie, Quod sum causa tuae viae: Ne me perdas illa die, Ne me perdas illa die. Quaerens me, sedisti, lassus; Redemisti crucem passus; Tantus labor non sit cassus, Tantus labor non sit cassus. Juste Judex ultionis, Donum fac remissionis Ante diem rationis, Ante diem rationis. Ingemisco tanquam reus, Ingemisco tanquam reus, Culpa rubet vultus meus, Culpa rubet vultus meus. Supplicanti parce, Deus. Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti, Mihi quoque spem dedisti. Preces meae non sunt dignae, Sed tu, bonus, fac benigne, Ne perenni cremer igne, Ne perenni cremer igne. Inter oves locum praesta, Et ab hoedis me sequestra, Statuens in parte dextra, Statuens in parte dextra. Ingemisco tanquam reus, Ingemisco tanquam reus, Culpa rubet vultus meus, Culpa rubet vultus meus. Supplicanti parce, Deus.

Liva sanatçısından daha fazla

Liva →

İlgili şarkı sözleri