Audete
LA

Audete şarkı sözleri

Orijinal dilLA
Görüntülenme173
AaOkuma ayarları
Metin boyutu 18

Orijinal sözler

LA
Translation not available yet. Showing the original lyrics.
Audete quod dixerit Sybila! Iudicii signum tellus sudore madescet Et coelum rex advéniet per secla futurus Scilicet in carne praesens ut iudicet orbem Unde Deum cernent incredulus atque fidelis Celsum cum sanctis, oevi iam termino in ipso Sic anime cum carne aderunt, quas iudicet ipse Tune erit et luctus, stridebunt dentibus omnes Eripitur solis iubar, et chorus interit astris Volvetur coelum, lunaris splendor obibit Tartarumque chaos monstrabit terra dehiscens Et coram hic domino reges sistentur ad unum Recidet et coelis ignisque et sulphuris amnis Haec es clara dies Domine omnipotens Haec est gaudio dies quia venit ira tua Accepisti virtutem tuam, et venit tempus iudicari Haec est festa dies, amen veni Domine Tu qui es et qui eras, et qui venturus est

TFP sanatçısından daha fazla

TFP →

İlgili şarkı sözleri