Adoro Te Devote (Latim)
LA

Adoro Te Devote (Latim) 歌词

流派Gospel / Religious
时长6:42
原文语言LA
浏览量2.6K
Aa阅读设置
文字大小 18

原文歌词

LA
暂时没有翻译,当前显示原文歌词。
Adoro te devote, latens Deitas Quae sub his figuris vere latitas Tibi se cor meum totum subiicit Quia te contemplans totum deficit Visus, tactus, gustus in te fallitur Sed auditu solo tuto creditur Credo quidquid dixit Dei Filius Nil hoc verbo Veritatis verius In cruce latebat sola Deitas At hic latet simul et humanitas Ambo tamen credens atque confitens Peto quod petivit latro paenitens Plagas, sicut Thomas, non intueor Deum tamen meum te confiteor Fac me tibi semper magis credere In te spem habere, te diligere O memoriale mortis Domini! Panis vivus, vitam praestans homini! Praesta meae menti de te vivere Et te illi semper dulce sapere Pie pellicane, Iesu Domine Me immundum munda tuo sanguine Cuius una stilla salvum facere Totum mundum quit ab omni scelere Iesu, quem velatum nunc aspicio Oro fiat illud quod tam sitio Ut te revelata cernens facie Visu sim beatus tuae gloriae Amén

更多 Canto Católico

Canto Católico →

相关歌词