Media Vita In Morte Sumus
LA

Media Vita In Morte Sumus 歌词

流派Gospel / Religious
时长10:35
原文语言LA
浏览量9.2K
Aa阅读设置
文字大小 18

原文歌词

LA
暂时没有翻译,当前显示原文歌词。
Media vita in morte sumus Quem quaerimus adjutorem Nisi te Domine Qui pro peccatis nostris Juste irasceris Sancte Deus Sancte fortis Sancte et misericors Salvator Amarae morti ne tradas nos   Nunc dimittis servum tuum, Domine Secundum verbum tuum in pace Quia viderunt oculi mei salutare tuum Quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium Et gloriam plebis tuae Israel Gloria Patri Et Filio Et Spiritui Sancto Sicut erat in principio Et nunc et semper Et in saecula saeculorum Amen Media vita in morte sumus Quem quaerimus adjutorem Nisi te Domine Qui pro peccatis nostris Juste irasceris Ne projicias nos in tempore senectutis Cum defecerit virtus nostra Ne derelinquas nos Domine Sancte Deus Noli claudere aures tuas ad preces nostras, Domine Sancte fortis Qui cognoscis occulta cordis parce peccatis nostris, Domine Sancte et misericors Salvator Amarae morti ne tradas nos

更多 Ensemble Organum

Ensemble Organum →

相关歌词