Stabat Mater (latim)
LA

Stabat Mater (latim) 歌词

流派Gospel / Religious
时长7:02
原文语言LA
浏览量82.7K
Aa阅读设置
文字大小 18

原文歌词

LA
暂时没有翻译,当前显示原文歌词。
Stabat mater dolorosa Iuxta crucem lacrimosa Dum pendebat filius Cuius animam gementem Contristantam et dolentem Pertransivit gladius O quam tristis et afflicta Fuit illa benedicta Mater unigeniti Quae maerebat et dolebat Et tremebat, cum videbat Nati poenas incliti Quis est homo qui non fleret Matrem christi si videret In tanto supplicio? Quis non posset contristari Piam matrem contemplari Dolentem cum filio? Pro peccatis suae gentis Iesum vidit in tormentis Et flagellis subditum Vidit suum dulcem natum Morientem desolatum Dum emisit spiritum Eia mater fons amoris Me sentire vim doloris Fac ut tecum lugeam Fac ut ardeat cor meum In amando christum deum Ut sibi complaceam Sancta mater, istud agas Crucifixi fige plagas Cordi meo valide Tui nati vulnerati Tam dignati pro me pati Poenas mecum divide! Fac me vere tecum flere Crucifixo condolere Donec ego vixero Iuxta crucem tecum stare Te libenter sociare In planctu desidero Virgo virginum praeclara Mihi iam non sis amara Fac me tecum plangere Fac ut portem christi mortem Passionis eius sortem Et plagas recolere Fac me plagis vulnerari Cruce hac inebriari Ob amorem filii Inflammatus et accensus Per te virgo sim defensus In die iudicii Fac me cruce custodiri Morte christi praemuniri Confoveri gratia Quando corpus morietur Fac ut animae donetur Paradisi gloria Amen

更多 Músicas Católicas

Músicas Católicas →

相关歌词