Vox Patris Caelestis (latim)
LA

Vox Patris Caelestis (latim) 歌词

流派Gospel / Religious
时长9:56
原文语言LA
浏览量1.6K
Aa阅读设置
文字大小 18

原文歌词

LA
暂时没有翻译,当前显示原文歌词。
Vox Patris caelestis ad sacram virginem Mariam, Filii eius genitricem, in eius migratione A corpore mortali, in hiis verbis prorumpens: Tota pulchra es, amica mea, mihi amabilissima Annae prolis, virgo sacratissima Maria, Et macula ab ineunte conceptionis tuae instanti Vel usquam non est in te. Favus distillans labia tua ex corde purissimo Verba mira dulcedinis spiritualis gratia: Iam enim hiems terreni frigoris et miseria transiit: Flores aeternae felicitatis et salutis mecum tibi Ab aeterna praeparatae olfacere et sentire apparuerunt. Vineae florentes Odorem caelestis ambrosianae dulcedinis dederunt, Et vox turturis, quae mea, tui dilectissimi amatoris, Sola est exoptatio te amplecti, Audita est in terra nostra tali sonante gratia. Surge, propera, amica mea, columba mea, Formosa mea de terra longinqua miseriis plena, Et veni in terram quam monstravero tibi. Veni de corpore mortali, et induam te, Mea corcula, vestitu deaurato circumdata Varietate caelestis gloriae. Veni ad me, dilectissimum amatorem tuum, prae Omnibus adamata, et ponam in te thronum meum, Quia concupivi speciem tuam. Veni de Libano, monte mundano Quaquam altissimo humanae contemplationis, Ad montem Sion, ubi innocentes manibus Et corde ascendere deberent. Veni ad me, Assuerum verum, Esther, Mea nobilissima, pro populo tuo oratura, Mecum in aeternum manere et delectare. Te omnes caeli cives Summo desiderio exoptant videre. Veni, caelesti gloria coronaberis. Amen.

更多 Músicas Católicas

Músicas Católicas →

相关歌词